- RUSCINO
- I.RUSCINOStrab. Plin. l. 3. c. 4. Tacit. et aliis, Rusino Ptolemaeo, Ruscinus Avieno, Rousillon, colonia et urbs excisa apud Parpinianum, (quod nova Ruscino dici potest) inter Narbonem ad Boream 12. et Gerundam urbem Hispaniae in Ortum 13. leucis, Comitatus in Galli. Narbonensi sub Hispanis, nomen adhuc antiquae urbis retinens: cuius urbis nil exstat praeter turrim, la Tour de Roussillon. Ferrar. Baudrando urbs fuit Sardonum Galliae Narbonensis, et Colonia excisa, manet tantum turris, dicta Tour de Roussillon Gall. Tur Rosselle Hispan. dimid. leuc. a Perpiniano in Ortum, ad Thetim fluvium, 10. leuc. a Narbone in Meridiem Gerundam versus 15. Erat in colle; et ab ea tractus adiacens dictus fuit Comitatus Ruscinonensis. Unlgo la Comte et Viguerie, i. e. Vicariatus de Roussillon, cui Comitatum et Vicariatum Confluentinum, de Conflans vulgo iungunt. Comitatus Cerroetaniae, de Cerdagne, qui alias ipsi adiungi solet, trans Pyrenaeos positus est et ad citeriorem Hispaniam Tarraconensem spectat. Vide infra Ruscinonensis Comitatus.II.RUSCINOfluvius Galliae Narbonensis, Latin. Telis, hodie la Tet. A quibusdam Thetis dicitur. Perpinianum Comitatus Ruscinonenfis caput rigat, et 2. leucis in mare Mediterran. cadit. An Vernodubrum. Plinii l. 3. c. 4. Graecis Geographis, Straboni Ruscino Ρ῾ουςκίνων, Ptolemaeo Rusocio Ῥουςκίων, Athenaeo Roscynus Ρ῾όςκυνος; Avieno Roschinus dicitur, in ora Marit. l. 1.—— Post Pyrenaeum iugumIacent arena littoris Cynetici:Easque late sulcat amnis Roschinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.